Overigens heb ik nu naar de giftbrief van 1040 gekeken:
[
www.cartago.nl]
Quote
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Cuncta, que aut possidemus aut possidere videmur, ab ipso accepimus, qui nos et potenter ex nichilo fecit et misericorditer usque ad hoc quod nunc sumus perduxit.
Ipse dator, ipse nutritor, ipse noster est provector. D(e) acceptis autem aut condempnabimur aut glorificabimur; nam si eis secundum suggestionem inimici ad pompam nostram abutimur, ex eis quasi commissi talenti defraudatores infeliciter condempnabimur. Si autem eis ad gloriam et laudem nominis illius, qui de(dit), utimur, ex eis ut fi(de)les dispensatores feliciter glorificabimur. Nihil enim quod prosit habemus, quod ab ipso non acciperemus. Qui ideo dat ut recipiat, non ideo recipit ut indigeat, sed ut nos
earumdem rerum, quas recipit, (posse)ssores eternalit(er) faciat; (nam qu)icquid ei (da)mus (non) a(mit)timus sed hinc nobiscum portamus, quod autem retinemus (non) hinc nobiscum portamus sed hic amittimus.
Quapropter ne nos videamur abuti bonis nobis divinitus concessis, omnium Christi nostrique fidelium tam presentium quam futur(orum, universalitati notum) volumus fieri, qualiter nos sanctae Trajectensi ecclesie, in honore sancti Martini constructe, pro Deo animeque patris nostri pie memorie
Chuonradi imperatoris remedio, cujus ventris interiora in (ea)dem sepelivimus eccl(esia), cu(i venerabilis Bern)oldus episcopali dignitate dinoscitur decenter et utiliter preesse, necnon ob eternum nostri nominis memoriale tale predium, quale visi fuimus tenere in villa Cruoninga nuncupata, in comitatu Trente s(itum, cum areis, edificiis , manci)piis, agris cultis et incultis, pratis, campis , pascuis, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, viis, inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, cum omni ejusdem comitatus strictione, monetis, theloneis, causis agendis et discutiendis cum omnibus appendentiis
et pertinentiis, que ad presens retineri videntur aut quicquid in posterum ibi Deo adjuvante acquiri potuerit, libera manu dona(ndo) concedimus (et) conce-dendo stabilimus, eo vi(delicet) tenore ut supradictum predium perp(etualiter respon)deat servitio et utilitati fratrum, ibi Deo incessabiliter servientium, scilicet ut ex ejusdem predii utilitate quot annis habeant XXX carradas vini et quicquid remanserit in usus ipsorum a preposito fideliter expendatur. Verum volumus atque immutabiliter statuimus, ut ex eisdem proficuis nemo aliquid prius auferre presumat aut in aliquam partem distribuere audeat, donec illud speciale tributum de carradis vini fratribus persolvatur.
Et ne aliqua imperialis vel regalis aut episcopalis persona vel aliquis publicus exactor hujus donationis nostre auctoritatem presumat infringere, presentem paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus videtur, corrobo-rantes aurea nostre imaginis bulla jussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii , regis invictissimi.
Theodericus cancellarius vice Bardonis archicapellani recognovi. Data XII Kalendas Junii, indictione VIII, anno Dominice incarnationis millesimo XLmo, anno autem domini Heinrici regis tercii, ordinationis XIII, regni I. Actum Trajecto feliciter amen.
Dit is volkomen duidelijk: in 1040 ligt Groningen in het graafschap Drenthe.
Een immuniteit kan dus deel uit maken van een omvattend graafschap, al heeft het een eigen rechtspraak.
1 keer gewijzigd. Laatste wijziging: 24/07/2020 18:56 door Erik Springelkamp. (
bekijk wijzigingen)